От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #1659

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

1659. SENSUS INTERNUS

Quae in hoc capite continentur, apparent sicut non forent repraesentativa, nam agitur solum de bellis inter plures reges, et de vindicatione Loti per Abramum, et tandem de Malkizedecho, ita tanquam non aliquid arcanum caeleste intus haberent; sed usque haec, sicut omnia reliqua, in sensu interno recondunt arcanissima, quae quoque in continua serie consequuntur ab illis quae praecedunt et se in continua serie connectunt cum illis quae sequuntur:

[2] in illis quae praecedunt, actum est de Domino ac Ipsius instructione, tum de externo Ipsius Homine, qui mediis scientiis et cognitionibus conjungendus esset Interno; sed quia Externus Ipsius Homo talis erat, ut dictum, quod ex hereditario a matre habuerit in Se illa qua impedirent conjunctionem, quae usque prius per pugnas et tentatione’. expellenda essent antequam Externus Ipsius Homo uniri posse’ Interno, seu Humana Ipsius Essentia Divinae, quare in hoc capite agitur de pugnis illis, quae in sensu interno repraesentantur et significantur per ‘bella’, de quibus hic agitur: intra Ecclesiam notum est quod Malkizedechus repraesentaverit Dominum, et quod sic de Domino in sensu interno, ubi de Malkizedecho, agatur; inde quoque concludi potest quod non solum illa sed etiam cetera repraesentent: nam ne verbulum in Verbo potest scriptum esse quod non demissum sit e caelo, et consequenter in quo non angeli videant caelestia:

[3] antiquissimis temporibus etiam plura repraesentabantur per bella, quae vocabant ‘Bella Jehovae 1 ’, quae nihil aliud significabant quam pugnas Ecclesiae et illorum qui fuerunt ab Ecclesia, hoc est, illorum tentationes, quae non aliud sunt quam pugnae et bella cum malis apud se, proinde cum turba diabolica quae mala excitat, et conatur destruere Ecclesiam et hominem Ecclesiae: quod per ‘bella’ in Verbo nihil aliud intelligatur, constare manifeste ex eo potest quod in Verbo nihil nisi de Domino et Ipsius Regno et Ecclesia agi possit, quia est Divinum non humanum, proinde caeleste non mundanum, quare per bella quae in sensu litterae non alia in sensu interno possunt intelligi; quod melius a sequentibus constare potest.

Бележки под линия:

1. See Num. 21:14, 15.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

От "Съчиненията на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #4231

Проучете този пасаж

  
/ 10837  
  

4231. Ab autem ficu discite parabolam, quando ramus ejus fit tener, et folia enata, scitis quod prope aestas significat primum Ecclesiae novae; ‘ficus’ est bonum naturalis, ‘ramus’ est affectio ejus, et ‘folia’ sunt vera; ‘parabola’ ex qua discerent, est quod illa significentur; qui non novit sensum internum Verbi, nusquam scire potest quid comparatio adventus Domini cum ficu ac ejus ramo et foliis involvit; sed quia omnia comparativa in Verbo etiam significativa sunt, n. 3579, sciri potest inde quid illa; ‘ficus’ ubicumque nominatur in Verbo in sensu interno significat bonum naturalis, videatur n. 217; quod ‘ramus’ sit affectio ejus, inde est quia affectio a bono propullulat sicut ramus a suo trunco; quod ‘folia’ sint vera, videatur n. 885; inde nunc patet quid parabola illa involvit, nempe cum Ecclesia nova a Domino creatur, quod tunc omnium primo appareat bonum naturalis, hoc est, bonum in externa forma cum ejus affectione et veris; per bonum naturalis non intelligitur bonum in quod homo nascitur, seu a parentibus trahit, sed bonum quod spirituale est quoad originem, in hoc nemo nascitur, sed 1 inducitur a Domino per cognitiones boni et veri; quapropter antequam homo in hoc bono est, nempe in bono spirituali, non est homo Ecclesiae, utcumque apparet ex 2 bono connato quod sit.

[2] Sic et vos, quando videritis haec omnia, scitote quod prope sit ad fores significat cum illa apparent quae significantur in sensu interno per verba quae proxime supra vers. 29-31 dicta sunt et per haec de ‘ficu’, quod tunc consummatio Ecclesiae, hoc est, ultimum judicium, ac adventus Domini; proinde quod tunc rejiciatur Ecclesia vetus et instauretur nova: ad fores dicitur, quia bonum naturalis et ejus vera sunt prima quae insinuantur homini cum regeneratur et fit Ecclesia. Amen dico vobis, non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiunt significat gentem Judaicam, quod non sicut aliae gentes exstirpabitur, causa videatur n. 3479.

[3] Caelum et terra transibunt, verba autem Mea non transibunt significat Ecclesiae prioris interna et externa quod peritura, sed quod Verbum Domini mansurum; quod ‘caelum’ sit internum Ecclesiae, et ‘terra’ externum ejus, videatur n. 82, 1411, 1733, 1850, 2117, 2118, 3355f. ; quod verba Domini sint [non] modo illa quae nunc de adventu Ipsius et consummatione saeculi dicta sunt, sed etiam omnia quae in Verbo, patet: haec immediate post illa quae de gente Judaica, dicta sunt, quia gens Judaica conservata est propter Verbum, ut constare potest ex loco citato n. 3479. Ex his nunc patet quod hic de incohamentis novae Ecclesiae praedictum sit.

Бележки под линия:

1. intelligitur bonum quod spirituale est quoad originem, non autem bonum in quod homo nascitur, seu a parentibus trahit, nemo est in bono spirituali priusquamreformatur, in hoc enim non nascitur, sed in illud

2. The Manuscript inserts in externa forma.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.